- PEUCERUS Gaspar
- PEUCERUS GasparMedicus et Mathematicus Germanus, Budissinâ quippe Lusatus, celeberrimus, gener Melanchthonis. Augustô Saxoniae Electore in Reformatos exacerbatô, decennalem toleravit captivitatem, nec dimissionem eius ipse Maximilianus II. Imperator ab Augusto obtinere potuit: monuit hunc tamen, Nostrum non est imperare conscientiis aut quemquam ad fidem vi cogere. Inde tandem intercessione Principis Anhaltini, cuius filiam sibi iunxerat Elector, liberatus, Obiit Dessaviae, A. C. 1601. aetat. 78. Histor. Carcer. Casp. Peuceri. Scripsit plurima, in Elogiis teisserii enumerata Part. 2. inter quae inprimis opus eius de Divinatione magni aestimatur, Scaligero praecipue laudatum, in Scaliger. Virum magnum illum fuisse, docet Auctor Bibliogr. Cur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.